Joseph Benkő an Karl Gottlieb Windisch
Közép-Ajta, 7. März 1782
Entschuldigt sich, daß er erst jetzt auf Windischs Brief vom Ende des Jahres 1781 antwortet und daß er seine für das Ungrische Magazin gedachte Schrift noch immer nicht fertigstellen konnte. Er hat den vierten Teil von Seiverts Werk noch nicht in den Händen. Er beabsichtigt, den 3. Teil des Siebenbürgen-Bandes in 10 Tagen nach Wien abzuschicken.
Illustri ac Amplissimo Domino, Domino Carolo Gottliebo Windisch
Lib[erae] Reg[iae]que Civitatis Posoniensis Senatori
Consultissimo, Historico ac Geographo longe Celeberrimo
Salutem Plurimam Dicit Josephus Benkő, Parochus Közép-Ajtensis
Exprimere nequeo, Vir Amplissime, quanta ad me voluptas promanarit ex Litteris TVIS, cum exitu anni superioris ad me perlatis, quibus non vulgariter testaris, amica TE in me voluntate ferri: TVA enim cumulata eruditio, pietas singularis, et maxima de republica litteraria merita animos cunctorum patriae amantium ad TE rapiunt, pariuntque gloriam illis, quibus TVA cunjungi familiaritate contingit. Miraberis igitur, mihi si credes, quae sit causa, quod tamen a longo adeo tempore nihil ad Epistolam rescripserim. Dico sincere: animus mihi erat, ita ad Te litteras exarare, simul ut jungam illis Opusculum aliquod Hungarico Magazino Vestro commendandum; et cum hoc facere in hodiernum diem per sexcenta obstacula non potuerim, hae inde comperendinationes consequutae sunt. Harum jam me pudet vehementissime; at Tua bonitas mihi ignoscat, oro: ego vero quantum hac vice commisi, tantum deinceps supplere studebo litteris crebrioribus. Mittam etiam aliquam Opellam futura hebdomade in H[ungaricum] Magazinum. A Venerabili ac Clarissimo Seiverto nondum quidem accepi ejusdem 4. Particulas, pro quibus gratias summas, Illustritati Vestrae ago: scio tamen propediem eas ad manus meas deventuras. Transsylvaniae meae Tomum IIItium post decem dies Viennam missurus sum.
Vale, Vir Amplissime, et non multum post tempus plus litterarum a me accipere persvasum habe. Iterum Vale, ac mihi, ut facere coepisti, fave.
Dabam Közép-Ajtae 1782. 7ma Martii.
Sequens folium communi Nostro Amico, in aedibus Tuis agenti, tradendum commendo; rogoque, ne hoc meum factum Illustritas Tua molestum ducat. Neque hoc, quod lingva latina, quam germanica melius aliquantisper calleo, responderim: Illustritas Vestra, si placet germanice ad me scribat; intelligo enim sic satis bene.