Die Korrespondenz zwischen Daniel Cornides und Tamás Róth

Blättern: < zu Brief 12zu Brief 14 >

Daniel Cornides an Tamás Róth de Királyfalva

Marosvásárhely, 13. Dezember 1778

Cornides entschuldigt sein Schweigen mit dem Aufentalt in Siebenbürgen und mit Mangel an Briefstoff. Doch jetzt gratuliert er zu Róths Namenstag mit der Abschrift eines Metatiums, das in Kusma im sächsischen Stuhl Bistritza herausgegeben worden ist und den Hof Attilas erwähnt, von dem auch Priskos Rhetor geschrieben hat. Cornides ist nun überzeugt davon, dass Timon, der diesen Hof in Moldavien vermutet, der Wahrheit näher ist, als Otrokocsi, Desericius oder Pray, da der Stuhl Bistritza an Moldavien grenzt.
BR%

ILLUSTRIS DOMINE,
Fautor et Patrone Gratiosissime!

Quod a tempore nostri in Transilvaniam reditus nihil ad TE dederim Litterarum mearum, Illustris Domine: id factum ideo est, quia nihil habebam attentione TUA dignum, quod TIBI perscriberem, sterilibus autem et jejunis epistolis gravissimas occupationes TUAS interpellare piaculum ducebam. Tametsi vero tacita TE potius veneratione, quam Litteris meis colendum adhuc putarim: nunc tamen instamo incurrerem in reprehensionem, si occasione dici TUI onomastici caeteris omnibus in vota et gandia solutis, ego unus silerem: Itaque TIBI, Illustris Domine, de anniversario nominis TUI die proxime adventaturo, pro eo, ac debeo, ex animo gratulor, coeleste Numen Supplicibus oraris precibus, ut festum Thomae diem, nomini TUO sacratum, TIBI quam saepissime auspicato identidem illucescere iubeat, ut aetatem TUAM quam longissime extendat, ut animi corporisque vires integerrimas praestet, ut vitam omni felicitatis genere cumulet, ut denique TE ad ultimam usque senectutem salvum et incolumem clementissime conservet. Patere iam, Illustris Domine, ut diem TUUM onomasticum tenui aliquo munusculo litterario, neque enim alia mihi dona nisi chartacea suppetunt, cohonestem. Est id Transumtum Litterarum, quas vocant Metatium. Praedii Kusma, in territorio Sedis Saxonicae Bistricensis siti his diebus abs me exscriptum ex ipso autographo. Nihil equidem Litteris illis continetur momentosi: Porta tamen Atillae, cuius mentionem iniiciunt, aliquam saltem meretu attentionem, opinor. Nosti, Illustris Domine, de loco, ubi Regia Atillae Prisco Rhetori memorata, steterit, varie a variis, velut Otrokotsio, Timone, Desericio, Prayo, aliisque fuisse disputatum. Timon Regiam Atillae in Moldavia quaerendam esse arbitratus est, cuius sententiam documento hoc egregie confirmari puto: est enim territorium Sedis nostrae Bistricensis finitimum Moldaviae. Sed non iam plura. Quod reliquum est, Illustri Dominae Coniugi manus exosculor meque Gratiae TUAE singulari, ea, qua par est, observantia ultro quoque commendo, summo animi cultu perseveraturus
ILLUSTRIS DOMINE,
TUI
obsequentissimus devotissimusque
servus
Daniel Cornides

M.Vásárhely, d. 13. Decembr. 1778

Deutsche Übersetzung des Briefes:

Vornehmer Herr, Gnädigster Gönner und Schutzherr!

Weil ich von unserer Zeit in Transsylvanien zurückgekommen, nichts von meinen Briefen zu Dir gegeben habe, Vornehmer Herr: dies kommt daher, weil ich nichts Deiner Aufmerksamkeit Würdiges hatte, das ich Dir schreibe, aber ich beginge eine Sünde, Deine schwerste Beschäftigung mit unfruchtbaren und dürftigen Briefen zu stören. Obwohl ich Dir wahrlich viel mehr durch schweigende Verehrung, als mit meinen Briefen zu huldigen glaubte, jetzt jedoch würde ich in Tadel geraten [ ], wenn ich bei der Gelegenheit Deines Namenstages gegenüber allen anderen Wünschen und Freunden als einziger schweigen würde. Daher gratuliere ich Dir, Illustrer Herr, zu Deinem baldigen Namenstag von Herzen und zu diesem muss ich die göttliche Macht mit demütigen Gebeten bitten, dass sie den Festtag des Thomas, Deinem Namen geweiht, Dir unter mehrfachen günstigen Vorzeichen zu begehen befiehlt, damit Dein Leben sehr lange dauert, dass die Kräfte des Geistes und des Körpers erhalten bleiben, dass das Leben mit allem Glück angehäuft wird, dass Du glücklich bis ins heile Greisenalter lebst. Es ist schon klar, Illustrer Herr, dass ich Deinen Namenstag mit irgendeinem kleinen unbedeutenden literarischen Geschenk verherrliche, da ich keine anderen Geschenke habe, als ein Dokument. Das ist das Transumtum Litterarum , das sie Metatium nennen, des Gutes Kusma, im Gebiet des sächsischen Stuhls Bistritza gelegen, von mir in jenen Tagen aus jenem Autograph abgeschrieben. Freilich enthielten jene Briefe nichts Bemerkenswertes: Der Hof des Atilla jedoch, dessen Erwähnung sie einfließen lassen, sorgt zumindest für irgendwelche Aufmerksamkeit, wie ich meine. Ich weiß, Illustrer Herr, von dem Ort, wo der von Priskos Rhetor erwähnte Hof Atillas gestanden haben soll, unterschiedlich von verschiedenen, wie Otrokocsi, Timon, Desericius, Pray und anderen erörtert wurde. Timon meinte, dass der Hof Atillas in Moldawien zu suchen sei, dessen Meinung ich mit diesem Dokument vortrefflich zu bestärken glaube: denn das Gebiet des Stuhls Bistritza ist mit Moldawien benachbart. Aber nicht mehr.
Was noch übrig ist, ich küsse die Hand der Vornehmen Dame Gemahlin und empfehle mich auch weiter Deiner einzigartigen Gnade, soweit es sich geziehmt, in Aufmerksamkeit, ich verbleibe dem höchsten Verehrer des Geistes
Dem Vornehmen Herrn
Dein
Gefälligster und unterwürfigster
Diener
Daniel Cornides

Marosvásárhely, 13. Dezember 1778

???

Copia/ Nos Caspar Budcher Judex Urbanus Sartorius et ceteri Jurati Cives Bistricienses Principi Obsequia, Regnicolis vero servitia nostra obserantes, memoriae camen damas per praesentes omnibus quibus expedit, quod cum fidelis Regni istius Osvaldis Schaller Baro de Leventhal penes mandatum serenissimi Principis antiquas Litteras metales praediorum suocum a tempore, quo eadem per nos a Dino Mathia Rege Hungariae usque ad beneplacitum impetrata fuissem in Archivo nostro habitas repetusger, quarum originale autem annis superioribus deperditum aut combustum sit, eius vero continentiaris Potocollo nostro, de anno quo pignori nobis dederunt, de verbo ad Verbum reperiantur nos mandatu principis in possibilibus obedientes Repetenti eosdem in extractu extra damus taliter. Incipit praedium Kusma ex possessione Regia parva Bistricia in omne sursum versus eundo a Porta sic dicta Attille, cuius rudera nunc evarcunt, unde statim ad sinistram in dorso collis sinsum versis ad verticem Montis S. Pauli, vulgo Isengenberg indeque semper in dorso et continuatione eiusdemque, ad Apices illius procedendo distingvitur aderitona parvi Bistricii fine a sumo hoc apice itidem in dorso Alpuime ultra eundo ad Rupem Kuzma in desvein iisdem Alpibus in eorundem dorso ad Culmen illud protrahendo, quod inter duos Rivulos fluvii geminum descendit, distingvitum a Territorio Borgoviensi, a Culmine hoc continuo in huius montis dorso inter dictos Rivulos geminum existentis, descendendo et directe eo ubi dicti Rivuli in unum coeunt, indeque in hoc fluvio geminum usque in fluvium Budusel hincque in eodem fluvio Budusel eousque procedendo ubi idem in fenilia Neovillentium egreditur unde directa linea ad initium alterius Collis seu montis dorsi asendendo, ubi a sinistra Neovillensium campo habetur a colli istius Capite in dorso eius, et longa sub continuatione ad cumulum Metalem intra viam et Campum Neovillensium procedendo distingvitur a Territorio Neovillensium a Cumulo, isto Metali, ubi tria nempe vidense, Neovilense, Kusmense, Territoria conveniunt in eodem dorso ulter in procedendi ac in illo eodem in cuius pede paorum ad dorseriam fons praedonis extit ad hunc fontem descindendi a quo fontes decem ulnis Regalibus directa linea ad dexteram ad aliud dorsum versus plagam septemtrionalem ascendend? et ex hoc iterum una linea ad locum Tone, hinc ad cumulum Metalem in littore superius memorati fluvii seu Amni Langengraben vocitati existentem, qui cumulus a porta Supra dicta Attille sexaginta ulnis Regalibus distat a quo Cumulo Metali iterum in Amne sursum versus procedendi ad saepe memoratam Portam distingvitur a Vindensi Teritorio Tepertinentia dum ex pago quod ad parvam Bistriciam proficiscitur ad extra, ubi cumulus metalis dadense a parva Bistricensi Teritorio distingvit parum inferius conveniunt duo Rivuli, quorum superior Bistricense inferior vero Ivodiense et Vidense Teritorium a pertinentia distingvit in superiori parte autem, ubi per aliquod ulnas Regales nullum alvenum est, habetur Cumulus Metalis contra Teritorium Vindense, in circulo eorundem rivulorum Demetrus, Piatrana, incipit dum ex Civitate ad Bagum Regium Magni Demetri proficiscitum in via quae penes sestionem sic dictam sidel ultra dorsum fugit, a qua via proceditur ad sinistram ad memoratam sessionem sidel in dorso eiusdem montis inde in continuatione eiusdem versus meridiem usque ad cumulum Metalem, ubi tria Civitatis nempe Terpen et Demetrus, Piatrana, Teritorio Anveniunt distingvitur eo usque a Bistriciensi Teritorio, hinc in Bari dorso descendendo ad Rivulum versus Terpen distingvitur, a Teritoria Terensi unde in hoc Rivulo sursum versus eundo usque ad viam supra memoratam in deque in eadem via versus Civitatem revertendo usque ad idem dorsum, quod ad sessionem sidel ducit distingvitur a Teritorio Magni Demetri, in cuius quidem mapirem Arimitatem hunc extractum Protocolli nostri sub sigilli nostri murmaine(?) inquirum suocum ??itionem Domus memorato Osvaldi Schaller Libero Baroni de Leventhal Bistricii Dominica proxima post festum Resurectionis Domini Salvatoris Anno Millesimo Quingentesimo Octoagesio Quinto
Casparus Budcher Judex
Ambrosius Hendelius Notarius Bistricensis

[Siegel]

Praesentes Litterae Metales per nos Juratos Provinciales in Congragatione nostra praesentibus omnibus grebionibus & Juratis districtuo seu depertinentiae huius cum Originali documento Metali totius Districtus collate in omnibus convenientes reperte ratihabentur et corroborantur cum appresione sigilli nostri Provincialis Die Dominica Secunda post Resurectionem Domimi Anno supra mutato in Possessione Neovilla.

Revesum Cibini 16. Ferdinand
Comes Veterane
[Siegel]

manchmal fast unleserlich
[BEIGEFÜGTER BRIEFUMSCHLAG:]
de M. Vásárhely.
Monsieur
Monsieur Thomas Roth
de Királyfalva, Premier Assesseur
de plusieurs Comitats &c.
par Debreczen, à Bag,
Atsa.
Szirák

[Notiz von Roth auf der Kuvertlasche:] 1778.13.Dec Cl. Danielis Cornides Litterae cum Acclusis Metatium Paribus in quibus Porta Attilae in Transilvani mentis
Szirakia

Dieses Kuvert befindet sich am Ende der Briefsammlung.
Topic revision: r3 - 21 Mar 2011, AndreaSeidler
This site is powered by FoswikiCopyright © by the contributing authors. All material on this collaboration platform is the property of the contributing authors.
Ideas, requests, problems regarding Foswiki? Send feedback